- BERGOMUM
- BERGOMUMoppid episcopale italiae Trauspadanae. Plin. l. 3. c. 17. ex Cluverii recensione. Orobiorum stirpis esse Comum, atque Bergomum, et licini forum, et aliquot circa populos, auctor est Cato, sed originem gentis ignorare se fatetur, quam docet Corn. Alexander ortam e Graeca interpretatione nominis, vitam in Montibus degentium, in hoc situ interiit oppidum Orobiorum Berra, unde Bergomates Cato dixit ortos, etiam nomine prodente, esse altius quam fortunatius sitos. Haec ille. Scilicet Bergomatium etiam nomen prodebat cos alte, i. e. in monte esse sitos. Berg quippe etiamnum Germanis est mons. Home vero Anglisdomicilium. Vide Cluverium Ital. Ant. l. 1. c. 25. et Germ. Ant. l. 1. c. 7. In agro cognomine cum Castro, sub Venetis ab A. C. 1508. inter Brembum et Serium fluv. Baudrand. Caput est territorii cognominis seque sponte Venetis subiecit, A. C. 1408. Morerius ex Leandr. descr. Ital. Scenam Literariam Scriptorum Bergamot. in lucem edidit Donatus Calvus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.